- CREDENTIA
- CREDENTIAItalis Credenza, et Credentiara, abacus est seu tabula vel mensa, in qua mensaria suppellex ad convivia reponitur, item in Communione Romana mensula, quae vasa Altaris continet. Ceremoniale Rom. l. 1. sect. 3. Credentiam appellant mensam, supra quam vasa argentea, sive aurea ad convivium opportuna praeparantur: et similiter in divinis ---- Dicitur et Credentia actus ipse praegustationis cibariorum et alioarum rerum. Vide Ceremoniale Episcop. l. 1. c. 12. de Credentia Ecclesiae, ubi pluribus describitur. Sed et fidem datam interpositamque vox notat, Gall. Creance, Ital. Credenza. quibus etiam Far la credenza, est securitatis gratiâ cibos praegustare sicque fidem facere nihil illos nocituros, ut observat Scipio Ammiratus in Stemmat. Neapolit. Tom. I. p. 53. Porro idem est, quod Creditum, Italis iterum Credenza, Gallis Credit et Creance, apud Matth. Parisium A. C. 1247. Quâ notione Credentiam vel Creditionem habere dicebantur domini, iure quôdam peculiari in rebus praesertim ad victum necessariis, quas emebant a subditis, quasve ab illis mutuo sumere iis fas erat, qua de re vide prolixe disserentem Car. du Fresne, in Glossar. Tandem Italis sic dicitur publicus civium Conventus, de publicis rebus, deliberandi causâ coactus. Quippe cum in civitatibus Consules essent, qui curam Rei publ. gererent, litesque ac controversias civium dirimerent, si quando res maioris momenti agenda incumberet, ex singulis Artificum corporibus eligebantur, qui consiliis istis publicis interessent, suasque in iis sententias rogati expromerent; quos inde Credentiarios appellabant, quod in Secretorum Rei publ. partem adhiberentur, cum corum fidei prudentiaeque publica negotia a contribulibus crederentur. Unde Sigonius, de Regno Ital. l. 7. A. C. 995.Credentiae nomine appellatos dixit, reliquos cives, qui artes opificiaque tractabant. Vide Otton. Morenam Histor. Rerum Laudensium, p. 5. Felicem Osium, Not. ad eam, aliosque laudatos Carolo du Fresne, in Glossario.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.